- POSIDEUM
- POSIDEUMGraece Ποσέιδειον, canalis seu alveus, ex tribus, quibus Alexandria adibatur, unus, cui a Neptuno nomen. Solinus, c. 32. Alexandria, insidiosô accessu aditur, fallacibus vadis, caecô mari, tribusque tantum canalibus admittit navigantes, Tegano, Posideo, Tafro. Ubi quos canales, Plinius alveos vocat, l. 5. c. 31. de eadem urbe agens. Cum enim tres portus Alexandria haberet, uti Strabo testatur, totidem quoque canales erant, quibus ad eam mari accedebatur. Primus dicebatur μέγας λιμὴν, portus magnus, in quo ποσείδειον, quôd templum ibi in an cone sive aggere, medium in portum prominente, Neptuni esset: Secundus Ε᾿υνόςτου λιμὴν quasi dixeris, Boni adventus, ubi canalis Στεγανὸς; Tertius Κιβωτὸς vocabatur, et fossilis erat, ubi alveus Τάφρος, i. e. Fossa: quemadmodum hodieque multis in locis maritimis portus Fossas vocari notum. Salmasius, ad d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.